ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan
(* Traductions européennes)
Glose
Confregitque.Ezechias serpentem confregit, quia in Domino Deo speravit, non in aeneo serpente.Nohestan vocavit,etc. Quod interpretatur aes eorum, ut quem illi pro numine colebant, in dictis ejus metallum eum esse, non Deum, agnoscerent.